Aiuto....domani mi interroga e ho tutta sta cosa da fare...non riesco a tradurla...giuro... solo per la prima frase ho impiegato 45 minuti...vi prego aiutatemi,sono nella merda!!!!
Un prodigio favorevole
Cum bello acri et diutino Veientes,a Romanis intra moenia compulsi,capi non possent,ea mora non minus obsidentibus quam obsessis itollerabilis videbatur. Tum vero mirum prodigium factum est,quo di immortales iter ad victoriam ostendere visi sunt.Subito enim albanus lacus neque caelestibus auctus imbribus neque iundatione ullius amnis adiutus,solitum stagni modum excessit.Cuius rei explorandae gratia Romanis visum est legatos ad Delphicum oraculum mittere,qui rettulerunt praecipi sortibus ut aquam eius lacus emissam per agros diffunderent:sic enim Veios venturos in potestatem populi Romani.At priusquam legati id renuntiarent,aruspex Veientium amilite nostro raptus et in castra perlatus,eadem praedixerat.Ergo senatus,duplici praedictione monitus,eodem paene tempore et religioni paruit et hostium urbe potitus est.
da Valerio Massimo