<H2>PER FAVORE URGENTE: I PARTI E GLI ARABI DEL IV SECOLO D.C.
Parthi siti sunt Aquilone, et colunt nivales terras et prinosas, quorum regiones Choatres fluvius interscindit, omnium fluminum aquis abundantissimus. Feri sunt illic habitatores pagorum omnium atque pugnaces, qui ita periculis deltectantur et bellis ut iudicetur inter omnes beatissimus qui in proelio profunderit animam. Excedentes enim e vita morte naturali vel fortuita conviciis insectantur ut degeneres et ignavos. Parthis ab Orientali Australique plaga Arbes conterminant, qui Beati appellantur quia frugibus et palmitibus odorumque suavitate multiplici sunt locupletes. Eorum regiones mare Rubrum a latere dexto contingunt; a laevo Persico mari collimitant et ipsi adsueti sunt utriusque maris beneficiis potiri et fructibus vesci. Ibi stationes et portus tanquilli sunt plures, et emporia mercibus densa, et saluberrimi fontes aquarum suapte natura calentium, et rivorum moltitudo perspicua sospitalisque temperies caeli, ita ut nihil deese videatur eis ad felicitatem fruendam.
per favore mi potete tradurre qst versione... grazie...
</H2>